- FLANDRIA
- FLANDRIAGall. Belg. regio, ad littora Oceani Septentrionalis Tractum siquidem Europae extremum, Britannicae insulae oppositum, inter Galliam, Germaniam, et Oceanum, incolae Germaniam inferiorem appellant, Galli, exteriqueve fere omnes, uno nomine Flandriam vocant. Verum Flandria non tam late patet, nam quae nunc Flandria est, ea Brabantiâ, Hannoniâ, Artesiâ, et Oceano terminatur. Hanc in tres partes dividunt, in Teutonicam seu propr. quae ad Occ. Gallicam ad Mer. et Imperatoriam, quam et Proptietariam (quod numquam Superiorem, aut Dominum praeter Flandriae Principem agnorit) nominant, quaead Or.extenditur. Teutonica Flandria 18. habet urbes celebres, quarum praecipuae sunt Gandavum, Brugae, Ypra, etc. Gallica tres, Insulas videlicer, Duacum, et Orchianum. Imperatoria quatuor, Alostum, Teneramundam, Gerardimontium, et Ninivam. Flumina eius celebriora sunt, Scaldis, Liza, et Tenera. REgio maxima Belgii, cultissima, et maxime compascua, inprimis Occidentem versus. Boves, equosque praestantissimos, belloqueve aptos gignit. Caseo, butyroqueve abundat. Tritici admodum fecunda, et nobilis. Comit. tit. insignis. Populus fere mercaturam exercet, atqueve ex lino (cuius hîc maxima fertilitas, et excellentia est) lanâqueve pannos lineos, laneosque magnâ copiâ conficit, latissimeque distrahit. Habet 1245. pagos, praeter Arces, Castella, et Nobilium aedes Lud. Guicciardin. et Iac. Marchantius Flandriam descripsêrunt. Antea tota sub Hispanis, sed a multo tempore pars Zeelandiae propinqua, paret Hollandis, et media ferme pars totius Prov. sub Gallis est a paucis annis, cum Flandria Gallic. Historia paucis haec: Dicta haec regio, a Flamdeberto, nepote Claudii Regis Gall. qui Blesindâ, Goldueri Ruthenorum Regis filiâ ductâ, Romanos Galliâ Belg. pepulit. Alii a Flandrina, filia Liderici II. sub Carolo Mag. et Lud. Pio dictam volunt. Habebat VI. magnos saltuum Praefectos continue se subsequentes, quorum primus erat Lidericus I. fil. Salvarti, Principis Divionensis, a Clotario II. ad hanc dignitatem evectus: si vera historici referunt. Vide Morerium. Comitatus facta est, a Carolo Calvo, in Balduini Odoacri gratiam, Ludovicus, cognom. Mechliniensis, per uxorem Margaretam, filiam Ioh. III. Brabantiae Ducis Brabantiam obtinuit, cuius filia Philippo Audaci nupsit. Huius pronepos Carolus Audax Mariam heredem reliquit, A. C. 1477. Nanceii occisus, quae in Austriacam familiam, Maximiliano I. ditiones has intulit. Ad Fidem conversi Flandri creduntur, ab Eligio Ep. Noviodunensi, et S. Amando. Mayer. Hist. Flandr. Guicciard defcr. Belgii. Locrius, Garetus, Grotius Strada, Bentivolus, etc. Totius huius regionis caput est Gandavum.Flandriae urbes praecipuae.Aldenarda, Oudenarde, in ditione Francorum. Alostum, Aelst, Gallis Alost, in ditione Hispanorum. Armentariae, Armentiers, Francorum. Axella, Axel, Hollandorum. Bassea, la Bassee, Francorum. Brugae, Bruges, Hispanorum. Burburgus, Bourbourg, Francorum. Clausulae, Sluys, Gallis l'Ecluse, Hollandorum. Cortracum, Cortricht, Gallis Courtray, Francorum. Dammum, Dam, Hispanorum. Dixmuda, Dixmude, Hispanorum. Duacum, Dovay, Francorum. Dunquerca, Duynkerke, Gallis Dunquerque, Francorum. Furuae, Veurnes, Gallis Furnes, Francorum. Gandavum, Ghendt, Gallis Gand, Hispanorum. Gerardimontium, Geertsberg Gallis Grandmont, Hispanorum. Gravelinga, Grevelinghen, Gallis Gravelines, Francorum. Hulstum, Hulst, Hollandorum. Insulae, Russel, Gallis Lille, Francorum. Iprae, Iperen, Gallis Ipre, Hispanotum. Menina, Menin, Francorum. Neoportus, Nieuport, Hispanorum. Ostenda, Ostende, Hispanorum. Teneramunda, Dermonde, Hispanorum. Tornacum, Dornick, Gallis Tournay, Francorum. Vinociberga, Vinoxberg, Gallis Bergues, S. Vinoe, Francorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.